Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Arca Noe 212
Unproofread scanNot analysed yet
Aegypto igitur numerosa sobole repletâ, is relicto Regno filio suo Misraim, alias colonias quaesi turus in Chaldaeam, Persiam, Mediam ac Assyriae populos se contulit, ubi Astrologiam, &Magicas artes professus, istius modi nomen apud Indigenas meruit, u ubique Numinis loco habitus passim Zoroaster, hoc est, ignis Arcani simulacrun audiret. Apud Persas quoque, &Me dos, Chaldeae contiguas gentes, ignis cultum docuit, qui &in hunc usque diem permansit. Hinc factum est, ut Authore, duos Zoroastres, unum Chaldaeum, alte rum Persomedum fuisse passim arbitren tur, perperàm tamen. Fuit enim unuCham, qui primò nominis sui famam magicis artibus, &Astrologicae divinationis peritiâ, longè latéque diffundens substitutoque in locum suum filio Chus, ipse in vicinam Persidem, novam propaginis suae Coloniam introducturus migravit, ubi eam nominis gloriam variis suis praestigiis apud populum adeptus est, ut mortuus inter Numina Persidi, relatus, Μυδρos, hoc est, Candefactus Lapis, Zuraster; Vivum Sidus; Sol, Ignis vivens, Σoφoς, Magus, id est, Sapiens vocaretur. Qui demùm prout Persis praedixerat, coelesti igne consumptus in conservationem Regni, cineres suos conservari praecepit. In Bactriam quoque Persidi contiguam, coloniam intro duxisse, verisimile est, undè poste à fama dimanarit Bactrianorum Regis Magia Inventoris; quamvis faciliùs credide rim, hunc Regem Bactrianorum non Zoroastrem, sed Oxyartem, uti supra quoque ex Iustini Codice ostensum est appellatum, unumque è posteris ejus Magiâ clarum fuisse, qui primi Zoroastris nomine, &artibus assumptis, Thau maturgi famam apud posteros merer affectarit. Secundus Zoroaster fuit Chus, filius Cham Chaldaeus, disciplinarum paternarum sedulus investigator, imò haeres, qui &nomen patris sui Cham affectans artes daemonis ope partas docuit filium suum Nembrod Gigantem, qui primus ope earum Regnum Babyloniae invasisse fertur, a quo, &per quem traduce mani propagatae noxiae disciplinae, totam Assyriam sensim replevêre; Chus autem Zoroastrem fuisse dictum, suprà ex Gregorio Turonensi probatum est; Nembrodum autem Magum, &Idololatram fuisse, paulò post probabitur.