Latin
213.9 to 213.10
Athanasius Kircher, Arca Noe 213.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Linguâ igitur eum Chaldaeâ maternâ, quae toti passim Assyriae vulgaris erat &vernacula, quaecunque scripsit, exarasse certum est. Consentitque meis rationibus Picus Mirandulanus in Epistola quadam ad Marsilium Ficinum datâ, in qua se Chaldaicos quosdam libros adeptum gloriatur. Verba subjungo. Chaldaici, inquit, hi libri sunt, si libri sunt, &non thesauri. Audi inscriptiones: Patris Ezrae, Zoroastris, &Melchiar Magorum Oracula. In qui bus, &illa quoque, quae apud Graecos mendosa, &mutila circumferuntur, leguntur integra, &absoluta. Tum est in illa, Chaldaeorum Sapientum brevis quidem, &salebrosa, sed plena mysteriis interpretatio. Est itidem &libellus de Dogmatis Chaldaicae Theologiae, tàm Persarum, Graecorum, &Chaldaeorum in illam divina, &locupletißima enarratio. Scripsisse quoque, Plinio teste, de Agricultura fertur. Hermippus ille, quem saepè Athenaeus citat, eum inter alia vicies centena millia versuum (qui tamen manifestus error est, quem alibi refutamus) scripsisse tradit. Aethio pici Authores, hujus quoque dum mentionem faciunt, Libros ejus de Magia. &Doemonibus citant, quos alibi allega mus.