Latin
213.5 to 213.8
Athanasius Kircher, Arca Noe 213.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquid sit, cum hoc eodem tempore Chus, alter Zoroaster, atque in Arte Magica singularis viveret, facile unius gesta cum alterius, à Scriptoribus confundi potuerunt: Sufficit igitur, nos hîc ostendisse, Zoroastros omnes Chaldaeos, &ex familia Chami descendentes fuisse. Quòd verò quidam Zoroastrem ex familia Semi deducant, iis non facile assenserim; cum Zoroastres omnes castae istius, ac Divinae Religionis, quam Sem filii omni studio propagare solebant, corruptores fuerint, &exstirpatores. Dico igitur fieri non potuisse, ut Cham peritissimus Astrologiae, ac universae Naturae consultus, ad instantiam suorum filiorum Chus &Misraim charissimorum pignorum non aliqua scripserit; cùm ut per regulas, &praecepta in Magica arte operandi, labili filiorum me moriae, tot in primae vi Mundi rebus addiscendis occupatae consuleret; tùm ut ad nominis sui famam, &immortalitatem, cujus avidissimus erat, consequendam, posteros in admirationem raperet eorum, quae in primo ante Diluvium aevo, haud dubiè a primis Patribus miranda fieri viderat, didiceratque. Suidas hisce consentit, imò de quibus scripserit, his verbis refert: Zoρoαστρης Περσομήδης σοφὸς παρὰ ἐν τῇ ἀσρονομίᾳ, ὃς καὶ πρῶτος ἥρξατο του παρ αυτῖς πολιτευομένου ὁνοματος τῶν Μάγων, φέρεταί τε ἀντοῦ περὶ φύσιος βιβλία δʼ. περὶ λίθων τιμίων ἐν καὶ ἀστροκοπικὰ ἀπσελεσματικὰ βιβλία ἔ. Zotoastres Persomedes caeteros Astronomos sapientiâ superans, qui etiam primus fuit Author Magorum nominis apud ipsos recepti. Circumferuntur autem ejus libri quatuor de Natura, de Lapidibus pretiosis, unus; praedictionum ex inspectione stellarum libri quinque. Neque interest, quod Suidas eum vocet Persomedum, quem nos passim Chaldaeum diximus. Siquidem Persomedus, &Chaldaeus unus &idem est, ut in praecedentibus diximus, neque etiam tunc temporis lingua Persica a Chaldaea distincta usurpabatur; sed Regiones tantum erant nomine distinctae, Persia quidem dicta ob equorum in ea provenientium praestantiam; Chaldaea autem, sive Regio Chasdim à primo Duce Chus, quasi diceres Chusdim, quae unà cum Mesopotamia, Media, sub uno nomine Assyriae comprehendebantur, uti ex Chorographia nostra primo Tomo Oedipi proposita patebit.