Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Arca Noe 218
Unproofread scanNot analysed yet
Clarissimè autem prae omnibus aliis, Alkandi apud Gelaldinum Author Arabs, capite de Sapientibus Aegypti: θεν ὑκλλγὰ ααρ ὑβ ρεραὶ ααὶ εδ κὸδ εὐίλῳ γκὶ ρὰ κ4λαδι γργο μγοίας γι μκε οὐδι γρρ ρἀχὰ γυάλρ ραλαδι οκτρ ἰρ φβ, Lοl laρυ ρλρρ Ὀκάδ μακδρ Ἰαρφὶ Χίαα γάδτ ἐπιγσδι ενίκαλάττ ὠλλαρ Tempore Abrahae fuit in Aegypto Herme ipse Idris secundus, &ipse Trismegistus, quia Propheta, &Rex, &Sapiens, seu Philosophus, &is qui docuit Scientiam metallo rum, Alchimiam practicam, &Astrologiam Magiam, Scientiam Spirituum, &Apotelesmaticam, sive Amuletariam, &Secreta Naturae, ex quo deindè Pythagoras, Empedocles, Archilaus Sacerdos, Socrates Ora tor, &Plato Philosophus, &Politicus, &Aristoteles Metaphysicus, reliqui denique Astrologi sua desumpserunt. Similia hisce profert Salamas Arabs libro, quem Hortum mirabilium vocat, quem alibi fusè citavimus. Henoch itaque primus Adris fuis dictus; primus verò post Diluvium Hermes, sive secundus ab Henoch, qui de DEO multa sapienter pronunciavit. Mor Isaac in Philosophia sua Syriaca M. S. quae penes me est, facit Hermetem, quen Jovanithun vocat, totius Astronomiae Authorem, originemque ejus describit. His igitur ita ritè praemissis, dico primò, ab Enocho ante Diluvium, omnem Sapientiam Aegyptiorum principium habuisse, erat enim is, qui prae omnibus aliis ante Diluvium à Protoplasto ipso instructus, veram rerum Divinarum notitiam hauserat, Posterisque suis tradiderat tantique fuisse non solùm ob admirabilem Sapientiam, rerumque humano generi necessariarum inventionem, sec etiam ob impenetrabilem ex hoc mundo raptum nominis, ut multi ex posteris eum tanquam Numen quoddam colendum proponerent. Undè verisimile est quod Arabes tradunt, Chamum rerum ChamMa.