Latin
219.1 to 219.4
Athanasius Kircher, Arca Noe 219.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
thusalae fi exoticarum, curiosissimarumque ante lii Henoch discipulus Diluvium, non tantum improbas artes a doctrinam acram Kanaitis (ut suprà quoque probatum est post Diludidicisse, sed &Scientias de DEO, &Anvium pro pagavit gelis, de Arcanis denique Naturae ab ipso Mathusala filio Henoch paternarum traditionum haerede accepisse, artiumque licitarum cum illicitis commixtione à paterna traditione prorsus degenerem legem condidisse; quam deindè Trismegistus quidam ex Chananaea stirpe Chani descendens, separatis ab illicitis licitis, in meliorem, &Religioni Divinae conformiorem, quantum Ethnico Philosopho, solo naturae lumine fulto, in tanta rerum depravatione, licuit, redegerit; quem quidem verum illum, &tantopere ab Authoribus celebratum secundum Hermetem Trismegistum fuisse. infrà probabitur. Hermetem autem Tris. megistum dictum fuisse ob similitudinem, &Analogiam quandam operum primi Hermetis Trismegisti, verisimile est, quem Idris Arabes, Hebraei Hanoch dicunt; quem &Trismegistum dicut citati Arabes ob tres insignes praerogativas. Primò, quòd Sacerdos DEI esset, &primus Vias Domini justas perversis monstraret mortalibus, Deindè ob summam rerum naturalium peritiam, quâ rerum humanarum necessitati omnibus modis, suis inventionibus succurrere studebat; cùm nullam Rempublicam line legibus, &ordinationibus consistere diu posse nosset. Tertiò, Maximum quoque dictum ob civilis vitae cultum, legumque conditionem, quae sunt veluti sal quidam humanae Societati conservandae neceslarius. Praetereà Henochum, primum illum Hermetem, primum post filios Seth Astronomiam excoluisse; Temporis, Annorumque rationem docuisse, ex cujus monumentis postero Mundo relictis, secundus Adris sive Hermes noster sua de divisione temporum principia deduxerit, atque ad posteros transtulerit, Aegyptii cum Arabibus volunt. Habent enim Aegyptiorum arcaniores Astrologi pro certo, Annum Civilem Aegyptiorum fuisse divisum in tot dies, quot primus Adris inter homines vixerit. Nam Sacra Scri ptura, eum expressè trecentos sexaginta quinque annos, quot videlicet annus civilis Aegyptiorum dies habet, vixisse ait sic enim 23. vers. cap. 5. Gen. habet: ψθυ τον Θυυι wοn τun D ρ : DU OND Καὶ ἐγνονταο πάσαι αἱ ἡμεραι Ἐνὼχ ἔτη τριάκοσια ἐξηκοντα πέντε. Et fact. sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni, &c.