Latin
229.4 to 229.5
Athanasius Kircher, Arca Noe 229.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
homines familiarum Duces adhortatus est, ut novas sedes quaererent, civitates conderent; quin &ipsemet, uti ex pro fanis authoribus patet, relictâ Armeniâ, vel Edeniâ Regione, assumptis secum laphet filuisque Gomero, &Nepotibus Asckenez, Riphat, Tagorma, ac reliquis lava ii filiis, primùm in Graeciam, quae ab eo Ionia posteà dicta fuit, movit, deinaè ulterius in Terram Kittim, quam omnes tum Sacri, tum profani Geographi Italiam dicunt, ubi Regionem habitatoribus ad huc expertem, incoluit, ubi primus Rex &dominator multiplicatis per filios nepotesque posteris, prima Religionis, cultusque Divini fundamenta eos docuit, Physiologiam, sive naturalium rerum scientiam, reliquasque vitae humanae necessarias artes tradens, tandem apud posteros tantum nomen meruit, ut eum Chaos, semen mundi, Patrem Deorum, Animamque Mundi, Saturnum &sanum, vocaverint, eò quod duplicem Mundum ante &post Diluvium viderit, duplici facie &statuas illi erexerint. Primò verò Latium, sive Latinum Agrum posteà dictum, quam &ab ejus nomine Saturniam dixere, incoluit, mirâ utique Divinae providentiae dispositione ut, ibi Noë primus post Diluvium parens, priibimas utique occulto DEI impulsu dem Ff 3 ed by dem fundaret colonias, ubi post Ro manum Imperium toti Orbi dominatu rum, nec non DEI Ecclesiae Thronus praepararetur sine fine, usque ad consummationem seculi duraturus.