Latin
QUAESITUM II
Athanasius Kircher, Arca Noe 230
Unproofread scanNot analysed yet
Deindè re gionem quae posteà Hetruria dicta fuit ab Assyria sive Hatturia Noemi patria, di ctam, Latio conterminam, introductis coloniis, inhabitavit. Verum cum haec in Opere nostro, quod Latium, sive de Latini Agri Antiquitatibus, &in altero Opere, quod Iter Hetruscum, sive Hetruriae Universalis Descriptio inscribitur quam amplissimè, ex Sacris profanisque Auctoribus, depromptis testimoniis demonstraverimus, ad ea Lectorem remittimus. QUAESITUM III. Quinam fuerint primi Urbium celebriorum fundatores Imperiorumque Erectores? Cum jam Noëmi per lapheti filios, ex peditiones descripserimus, restat, ut quinam celebres urbium, Imperiorumque fundatores fuerint, exponamus. Dico itaque, Nembrodè filiis Chus sex tum, primum post eversionem Turris Ba bylonii Imperii &urbis cognominis fundatorem fuisse; erat enim naturâ audax ac magnarum rerum peragendarum am bitione plenus, postquam sibi incredibi lem nominis celebritatem comparasset, praetereà gigantaeâ corporis mole praeditus; quod Sacra Scriptura cap. 10. versu 8. his verbis innuit: Porrò Chus filius Cham genuit Nembrod, ipse coepit esse potens in terra, &erat robustus venato coram Domino; ut proindè, qui sextus filiorum Chus fuerat, primus inter sex filios ob corporis robur, &maximam animi in rebus feliciter aggrediendis auda ciam potens in terra nominaretur; qua pulchrè sanè per venatorem significan tur, Erat enim, uti Iosephus tradit, homo crudelis, sanguinarius caedisque hominum per potentiam, violentiamque avidissimus, &insidiosus hominum oppressor, &Tyrannus; Feras enim ve nando, id est, homines astu &insidiis partim per vim cepit, suoque subjecit imperio.