Latin
CAPUT XI
Athanasius Kircher, Arca Noe 42
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit quod ostium Arcae novem cubitis altius fuerit quàm oportuerit, cùm illud in infima contignatione locum ad faciliorem quadrupedum introitum, habere debuisse, vel ipsa ratio dictet. Auget diffi cultatem, quod hoc pacto Arca non rectè aequilibrata ponderosius leviori suprâ impositum habuerit. Dispositionem ita que Arcae hoc pacto ab Hugone factam veritati minime consentaneam esse, luculenter patet. Sed procedamus jam ad superiorem contignationem tum hominum, tum volatilium, mitiorumque quadrupedum habitationi destinatam quam ipse pariter 15 cubitis altam fuisse isserit, &Arcae tectum vocat; si Arcae tectum ergò nulli huic parti latera προς τὰς ὅρθας directa, sed totum te ctum in pyramidis formam, cujus apex 15 palmorum erat adaptatum fuit, ubi pariter plurima ob incommoditatem loci incongrua occurrunt; Primò fenestram in ipso declivi tecto fuisse positam; Secundò, aditum animalibus quadrupedibus, in eam sine ostio non patuisse; Tertiò, maximam hujus Arcae partem, ob ni miam, quae ex pyramidali Arcae forma resultat, coarctationem fuisse inutilem, incommodam &prorsus exigui usus; Quartò, quod tectum 15 cubitorum al tum Arcae superfluum, &secundùm ar tem vitiosum erat; quid plura? quis non videt, Arcae tectum contra architectonicae artis regulas improportionatum, tur pe aspectu, pusillum, &quasi nanum propter angustias laterum semper ma bis magisque vergentium in acumen; Domicilium enim hominum adeò hac tecti constitutione fecit incommodum ut fermè tertiam partem capacitatis Arcae, quam nos superius 450000 cubitorum solidorum capacem fecimus, detraxerit: certè ipsa pyramidalis constructio tecti, etiam super basi solidâ fundata, adeò operosa &ardua videtur, ut quomodò consistere potuerit, vix quispiam dispiciat, cum vel ipsa dissimilium corporum, &inter se discordantium commissura, nisi robustis subscudum colligationibus, nec non crebris transversisque trabium fulturis validissimè compinga tur, inferiorem Arcae partem immenso testudinis pondere aggravatam, certo dissolutionis periculo exponeret, ut proimdè, quaenam ex hisce duabus Arcae tormis, Origenis, an Hugonis, absurdior sit, nesciam; sed ne quicquam omisisse videar, formam Arcae supponam. Fig. 2.