Latin
CAPUT XI
Athanasius Kircher, Arca Noe 43
Unproofread scanNot analysed yet
Sed jam Cajetani sententiam evolva mus, qui verbis Sacri Textus, &in cubi to consummabis summitatem ejus, deceptus putavit eam Arcae figuram fuisse, ut latera ejus in supremo adeò coarctarentur secundum latitudinem, ut licet totam Arcae longitudinem ipsa retinerent, attamen secundum latitudinem non amplius uno cubito distarent, ita ut superficies in supremo vertice plana, &horizonti parallela, non nisi cubiti latitudinem haberet, per totam Arcae longitudinem extensam. Cajetanûs itaque totius Arcae molem sub forma prismatis truncati exhibet, cujus interiora latera cum pavimento angulos 60 graduum constituerent; forma sane perquam incongrua, &quoniam omnia illa incommoda incurrit Arcae, quae praecedentes Arcae figurae, ideò doleo, quod viro docto, &caeteroquin subtilissimo subscribere nequeam. Sub hac enim forma tota Arca. non nisi tectum fuit, sub quo, quomodò tristega, id est, triplex concamerationum distinctio extructa esse potuerit, non capio: ut proimde ausim dicere, dimi diam capacitatis Arcae portionem inutilem &prorsus ad tot animalia continenda ineptam fuisse. Nam si Geometriam consuluisset, optime cognovisset, quod dixi; cum omne prisma, sui parallelopipedi obliquanguli, dimidium esse à Geometris demonstretur; sub hac forma; reliqua extructae Arcae incommoda facile quisque luculenter perspiciet. Accedit, quod animalia per ostium tecti, ut &volucres per fenestram in tecto pariter Schematismus. quo diversae Formae ARCE. juxta diversas Authorum opotiones exhibentur I. Figura ARCR.