Latin
M ORIGINEM
Athanasius Kircher, Arca Noe 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
miscet; Tertiam verò stationem vacuam riter collocatam intrare debuerint, quod uti absurdum est, ita latiùs ea relinquit, utpote quae tecti vice serviret, conjunctura verò laterum tecti, planum describere non expedit. reliquit horizonti parallelum, cujus suPorrò Lyranus hoc loco Arcae formam perficies secundum latitudinem esset sic describit: primò pro basi Arcae ponit unius cubiti, juxta verba Mosis, &in Sentinam; pro prima contignatione pocubito consummabis summitatem ejus. Haec nit Apothecam, seu Magazinum comsententia pariter uti subsistere non meatûs; In secunda contignatione omnia potest, ita errorem in ea commissum animalia tam quadrupedia, quàm volatipaucis demonstrandum duxi. lia, una cum hominum habitatione comCùm Arca altitudinis fuerit 30 cubitorum; Lyranus verò tectum, altius quàm oportuerit, elevaverit, &tamet si nil de altitudine tecti dixerit, potuit tamen id ab eo sumi vel altius, vel hu milius. Ponamus jam, illud ab eo ele vatum 10 cubitos; constabant consequenter reliqua sub tecto triplicis con tignationis receptacula 20 cubitorum si itaque Sentinae altitudinem demus quinque cubitorum, competent ex re liquis contignationibus Magazini, &Zootrophii singulis quinque cubitorum altitudines. Si itaque sic se res habet; quaeri jam potest, quomodò majori corporis mole praedita animalia, aut Ar cam per portam adeò angustam ingre di, aut intromissa, sub adeò violento statu consistere potuerint? Quid plura: Cum ostium in hujus formae Arca, 15 cubitis altum fuerit, quàm altum opor tuit pontem fuisse, per quem animalia ingredi debebant? Rursus, cum in su periori habitatione, totius naturae seminarium constitutum fuisse, Lyranus opinetur; quis non videt, Arcam im menso hoc animalium, hominumque pondere aggravatam, vel ad primum ventorum aquarumque impetum, eversionis periculum evadere non potuisse, quemadmodùm in navibus fieri solet, in quibus pondera, non superiori navis regioni, sed carinae, profundiori navis portioni ad aequipondium committuntur. Cùm itaque haec eadem incommoda &difficultates praecedentium incurrat, eam unà cum illis repudiandam censeo.