Latin
M ORIGINEM
Athanasius Kircher, Arca Noe 45
Unproofread scanNot analysed yet
Quaenam igitur vera Arcae forma fuerit, nos Buteonem secuti, in sequentibus docebimus. Editus praeteritis annis Ulmae libel lus Germanico idiomate conscriptus ab insigni Mathematico, &Architecto Josepho Furtenbach; in quo pulchrè sanè &breviter Noëmicae Arcae fabricam descripsit; sed uti eam sub rotunda &ventricosa figura exhibuit; tectum quoque altius elevaverit, ac Sacra Genesis praescribat, ita quoque non undiquaque Sacrae Scripturae sensin satisfecit; Caetera verò omnia quoad sentinam, 3 Contignationes, stabula, mansiunculas nidosque animalium, meae prorsus congruunt descriptioni; hanc fabricam sub congrua proportione, juxta mensuras &proportiones à Mose descriptas unà cum stabulis &mansionibus animalium, ligneo quodam prototypo, in acu quodam, seu Vivario fluctuantem exhibuisse scribit; τέχνασμα sanè dignissimum, quod Principes opulenti imitentur. Sed jam ad alia.