Latin
57.6 to 57.8
Athanasius Kircher, Arca Noe 57.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Elephas brutum quadrupes est, robustum, maximum etiamsi horridum aspectu, docile tamen est, &nisi irritetur benignum; &materiali quodam ut ita dicam, judicio in rebus agendis pollens: omnium prudentissimum cujus vox naturalis est barrire. foliis arborum, herbis foenoque, uti &fructibus, utpote Peponibus, imò placentis quoque mellitis pascitur. Delitiae ejus sunt in India Arundines Saccharaceae, &potus vinum crematum, vel quodcunque tandem aliud vini genus spirituosis halitibus generosum; Mirum tamen est, vitatis superfluis necessaria tantùm appetere; potu tamen aquae paulò excedit, cum Aristotele teste, sex aut septem modios aquae uno haustu fa cilè absorbeat; Vastitas tamen corporis id ab hac immoderata potus sumptione facile absolvit; in sociali commoratione, maximus caeteris praecedit; flumina transituri parvulos probissimè, ne absorbeantur, gestant; montes asperiores subituri, proboscide pro baculis utuntur; in Theatris quoque suas partes egregiè peragunt; Mures &Muscas timet, quas rugis pellis inhaerentes, contracta pelle enecat. Sed de his animalibus vide Zoologos. Camelus est animal quadrupes, gib. Camelus. bosum, gramine, foeno &frugibus, spinosisque fruticibus vitam sustinens, famis sitisque patientissimum; mansuetum quoque, nisi quando in venerem initio verni temporis concitatur; injuriarum à rectore suo acceptarum memor, in illum vehementer saevit; vox ejus est stridere, ad onera etiam maxima aptissimum: unde proverbium: Camelus etiam scabiosus plurimorum Asinorum fertonera, nec ea refugit, etiam morbo affectum.