Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Arca Noe 58
Unproofread scanNot analysed yet
Taurus sive Bos est animal quadrupes mugiens; mugire enim bovino generi smmas, maximè convenit; nutritur gramine foeno, paleâ, hordeo, aliisque, ex mun dis unum. Collo validissimo, ungulâ bifida, humano generi utilissimum, non agriculturae solummodò laboribus; sed &carne sua nos sustentat, lacte alit, corio vestit, cornibus in variis humanae vitae usibus nobis servit; undè &Aegy ptus in summa semper veneratione fuit, Bovemque, tanquam vivam Osiridis ima ginem innumeris superstitiosi cultus ritibus adorarunt. De quibus vide Opera nostra hieroglyphica; Dividiturque in varias species; scilicet in Boves Asia ticos, Africanos, Indicos, Bisontes, Uros, quae tamen à coeli, &terrestris loci natura, uti in praecedentibus docui mus, omnem illam varietatem acqui runt. Monoceros, sive Unicornis, proxi mè magnitudine, ut Authores sentiunt, ad Taurum accedit. Verùm cum nul lus hucusque inventus sit, qui hujus modi animal se vidisse attestari possit ideò nos non immeritò ea inter fabu osa Plinii recensemus. Non nescio multa animalia unicornia, ut Asino& Capras in Regno Tanchin, Pegin Conchinchim, Rhinocerotes, &in Afri ca Boves quoque unicornes reperiri; id GMI verò unicorne animal, sicuti id Plinius, &Scaliger aliique describunt, nullum hucusque hisce potissimum temporibus, quo totus Terrarum orbis, si unquam, hoc seculo sane frequentissimè, tum terrâ, tum mari susceptis itineribus lustratus fuit, visum fuisse, mirum non immeritò cuique videri possit.