Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Arca Noe 64
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim Canes maximi, Molossi Anglicani; minimi uti Melitaei sunt mediocres; sunt glabri; sunt varipilorum differentia vestiti; sunt villosi uti &aquatici: sunt alii ad venationem apti, ad custodiam pecudum alii, alii ad hominum praesidia a Sapientissimo conditore destinati. Venaticos Natura tibiis brevissimis &longissimis corporibus instruxit, eo fine, ut ferarum intima latibula subirent: Cursoribus verò longissimas &subtiles tribuit ad facilem cursum, pectus latissimum ad respirationem, longum rostrum ad aeris in currendo sectionem, caudam Caeteris longiorem, ad inversiones in reci proco cursu regendas; quod uti libi dinosum est, ita quoque minimè sua specie contentum, Lupis, Vulpibus, similibusque saepe congreditur. Ossec poene natura illud instruxit, ex quo post coitum sequitur adhaesio. Caeterum sa gacissimum est, &Hero obediens ac nutum; docile ingenium habet, ad res ludicras discendas aptum: unde ad macellum mittuntur pro carnibus Herc comparandis. Verua vertunt; literas ac postam portant, &similia jam Mundo notiora, quam ut quis in iis recensendis tempus perdat. eae e aἈλώπηξ.