Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Arca Noe 65
Unproofread scanNot analysed yet
Vulpes est animal quadrupes ganniVulpes bile, sive ganniens, callidum, &πάμφαγον, ad damna inferenda natum vescitur enim Gallinis, Anatibus, Anse ribus, Muribus, Piscibus, Uvis, Vespis, &aliis quibuscunque tandem. Crudelitatem potissimùm exercet in Gallinis, quibus non nisi priùs occisis omnibus vesci tur animal &caudâ, &pelle, denti bus acutissimis instructum; cauda villosa ad multas insidias animantibus, quas appetit, quas solitâ suâ astutia venari solet, struendas, ei inservit: praeter pellem &pulmonem, quod homini in usum aliquem cedere possit, nil aliud habet. Felis sive Cattus animal domesticum, Αἴλειο. Felis. omne murium genus ad escam prose quitur: Quamvis etiam pane, caseo, carnibus similibusque vescatur; vocem ejus nonnulli exprimunt per maubare: quae quidem vox pro interni affectus di versitate varia est, obscoena, cum libidi ne agitatur, terribilis ac dira, cum de foeminis certant, miserabilis cum foemi na marem advocat; multiparum est, &superfoetans; mollis &remissa, cum abblandire solet. Verùm mores actionesque Cattorum cùm nulli non notae sint, easdem non ulteriùs describendas censui. Lepus animal timidissimum, velo cissimum, &foecundissimum; vescitu herbis, oleribus, brassica, malva simili busque; &uti natura timidissimum est, ita quoque natura ad vitae suae consulendum, omnia membra ad velocissimum cursum adaptasse videtur. Multiparum est, &superfoetans; inveniuntur &teste Plinio hermaphroditi inter eos, mas tamen uterum nunquam gerat: Caro nonnullis improbi succi esse fertur; Martialis tamen reliquis carnibus prae fert: Inter aves Turdus, si quis me judice certet Inter quadrupedes, gloria prima Lepus shme g, Cuniculus proximum Lepori animal, ut promde id Leporini generis existiment, &quamvis quoad exteriorem formam prorsus similes sint Leporibus Cuniculi quoad proprietates tamen Naturae mul tùm differunt: habitant enim non in apertis campis, sed in locis, seu maeandris subterraneis, quorum suffodicatione, nonnullas urbes in summo ruinae peri culo fuisse, Historici memorant.