Latin
70
Athanasius Kircher, Arca Noe 70
Unproofread scanNot analysed yet
Melem enim capite, pilo, unguibus, dibzy G Goc Digi bus, reliquisque membris; Sciurum verò moribus exprimit, dum anterioribus pedibus sedens, manuum officio, uti Sciuri, utatur. Leotrocuta. Leocrocuta animal ex Leone &Hyaena generatum; teste Plinio, esse Asini ferè magnitudine, collo, cauda, pectore, Leonis, capite Melium, bisulcâ ungulâ, ore ad aures usque rescisso, humanos mores imitari. Verùm, quae Authores de Hyaena, &Crocuta asserunt, fabulis similiora sint, quàm ut certae alicui animalis speciei congruunt; ideò ea omittenda censui. Corcobado animal Americae Septentrionalis gibbosum, ex bovino genere, uti testantur fere omnia genera Tauro simillima, nisi quod densis pilorum villis, jubisque sit toto corpore vestitum; Turpe aspectu animal, currit, saltat feritque cornibus, formidine ferociae animalia cuncta fugat, Indigenis tamen mirum, quàm multa commoda praestet; siquidem sanguinem in potum loco panis carnem in escam, cornua ad conficienda pocula, pellem in vestitum &utres; corium in tegumenta casarum, funes, calceos ac vestes, ossa ad arma conficienda, nervis ad fila, stercus ad ignis fomentum praestat, atque adeò vel hoc unicum animal ad omnes ferè humanae vitae usus Indigenis conducit.