Latin
71
Athanasius Kircher, Arca Noe 71
Unproofread scanNot analysed yet
Ego sanè non facile assererem, id ex diversae speciei congressu natum, sed esse bovinae speciei animal, vel coeli influxu peculiari, aut climatis locique natura, uti fere omnia animalia Americae, in hanc formam transmutatum fuisse. Innumera hoc loco alia animalia adducere possem uti monstruosa, ita quoque vel ex coeli apporrheâ, vel natur climatis, aut etiam ex promiscuo diversarum specierum congressu animalium nata; ut proinde ea in Arcam introducta minime putem; eum post Diluvium dictae species animalium, dictis de causis nasci potuerint. Ne tamen quispiam putet, eam ob causam illa non me admittere, quod Arca illorum capax non fuerit: Ego ostendam, Arcam adhuc ad hujusmodi etiam recipienda, sat amplam capacemque fuisse. Ut verò, quae hucusque adduximus, vera esse demonstremus, hîc Aristotelis testimonium adjungam lib. 2. de gen. animal. c. 5. ubi sic dicit. Coeunt animalia generis ejusdem secundum naturam, sed ea etiam, quorum genus diversum quidem, sed natura non multùm distat, si modò par magnitudine sit, &tempora aequent gravidationis, rarò id sit, sed tamen fieri, &in Canibus, &in Vulpibus, &in Lupis certum est; Canes etiam Indici ex bellua quadam simili &Cane generantur, sive ut in Graeco est: ἐκ θηρίου τινος κυνώδους.