Latin
75.1 to 75.5
Athanasius Kircher, Arca Noe 75.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de his sic Aldrovandus scri bit: Gallina quae coivit cum Gallo, aut alia quaevis volucris, ovum concipit superiùs ac septum transversum, ubi primò minitun &candidum cernitur, mox rubrum cruentumque, deindè crescens luteum flavumque efficitur totum, posteà ampliùs auctum discer nitur, ita ut intùs pars lutea sit, foris candida ambiat; ubi perfectum est, absolvi tur atque exit putamine pariter molli, sed protinùs durescente, quibuscunque erum pit portionibus, nisi vitio vulvae defecerit. His itaque de Avium natura expositis, jam singulas Avium species ordine recenseamus, ut deindè unicuique speciei aptas in Arca caveas attribuere valeamus. Antequam autem rem aggrediamur Lectorem notare velim, non omnes hujusmodi volucrium species Arcam ingressas fuisse, sed eas tantum, quae ex se, &sua natura in perfecto speciei sta tu à supremo Opifice productae fue runt, cujusmodi sunt, quas jam recen sebimus. Hae etenim, uti post condi tionem rerum in diversas Mundi plagas, climata, &zonas divino ductu di spersae fuerunt, ita quoque tum ex natura &situ locorum, influxuque siderum differentissimam quoad exteriorem formam constitutionem, tum etiam ex spu ria diversarum specierum commixtione etiam monstrosam quandam formam nactas esse, ex praecedentibus patuit. Nam quod de Quadrupedibus verum esse su prà demonstravimus, multò verius ic de volucrium genere asserendum cen semus, idque triplici de causa: prime quia diversarum specierum in volucribus commixtio, ex una specie differens omninò animal constituit, quae in volucribus multò facilior est, quàm in quo vis alio quadrupede, ob communem membrorum ferè omnium in iis consti tutionem, &temperamentum. Secunda, volucres ex incubitu ovorum non legitimo duntaxat, sed &spurio quoque, id est, dum una volucris super alterius speciei ova incubat, tum ipsa natura operante, tum etiam volucris versatili imaginatione aliam speciem nasci, nemo dubitare debet; &id luculentissime demonstrat experimentum passim usitatum, dum uti in quadrupedibus Equos aliaque animalia variis maculis, coloribusque artificioso rechnasmate, sive coitûs, sive graviditatis tempore, intra tegumenta eo colore, quo animal tingere volunt, imbuta concludunt: tandemque imaginativa animalis vi, &efficacia operante, desiderati coloris animal excludunt; &ex Historia Geneseos de ovibus maculatis à Jacob Patriarcha, per baculos variegatos artificiosè primùm, deindè quoque naturali industriâ tinctis, videre est; ita quoque idem in volucribus fieri experimento comperimus: Arte siquidem quam pulcherrime Pavones ex pulchro, &multiplici illo pennarum ornatu, incandidissimos Pavones accidentali quadam metamorphosi convertuntur; quod &in Gallinis, Columbis, caeterisque variegatis volucribus, solo imaginationis sive phantasticae facultatis vigore sine arte accidere certum est.