Latin
DUBIUM II
Athanasius Kircher, Arca Noe 75.6
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia, ex promiscuo &spurio volucrum congressu, medium aliquod animal specie differens, quod tamen de una &altera specie participet, nascitur, quae in sequentibus enarrabuntur. Ex hisce itaque concluditur, non O mnes illas Avium species, quas America Africa, Asia, India, toto, ut ajunt, caelo ab Europaeis differentes, nec non prodigiosa quadam varietate stupendas producit, omnes intra Arcam conclusas fuisse; neque à conditore in primordio rerum sub tanta diversitate productas fuisse, sed post earum, in universum Terrarum orbem dispersionem dictis de causis tantam varietatem incurrisse; quod idem de vegetabili Natura intelligi velim; quemadmodum in praecedentibus innuimus, quae revera tantas subit mutationes ex natura loci, &diverso coeli aspectu, ut vix clima sit, quae non vel unam &eandem plantae speciem in aliis aliisque climatis plantatam, differentem faciat; cui &omnes Botanologi experientia docti sub scribunt.