Latin
iv
Athanasius Kircher, Arca Noe iv
Unproofread scanNot analysed yet
illa est Mundi Miraculum, Geocosmi compendium, totius viventis sentientisque Naturae seminarium, pereuntis Mundi Asylum, renascentis felix, fortunatumque auspicium. Hanc ego, omni, quâ possum, submissi animi contestatione ante sublime Majestatis TUAE Solium, suplex &venerabundus depono, veluti Monarchiae TUAE, qua patet, Orbis universus longè lateque exporrectae absolutum omnibus numeris prototypon: Operum praegrandium munera non nisi supremos in Orbe Monarchas, quorum TU inter paucos singularis &unus es, apprime congruunt. Si enim Monarchiae TUAE amplitudinem exactiori trutina pondero, rem Orbi forsan paradoxam, attamen omni subducto dubio verissimam proponam; Monarchiae, inquam, TUAE, cui Sol nunquam occidit, Monarchiae, quae stellas, &sidera, veluti signaculo quodam claudit &aperit, nunquam, &nusquam deficiente luminis splendore. Nam ut rectè quidam. —Quocunque diem Sol Orbe reducat Fessus obit tua Regna; tuo sese aureus offert Oceano, conditque tuo: cui subdita parent Imperia, Astrorumque Orbes, totumque quod usquam est, Regales intra sedes, &limina cernis.