Latin
v
Athanasius Kircher, Arca Noe v
Unproofread scanNot analysed yet
Monarchiae TUAE, cui Oriens &Occidens, Polus alter &alter, nox, diesque quolibet temporis momento, alicubi semper jucundo foedere junguntur in unum; Aestas cum Hyeme, cum Autumno Ver, singula cum omnibus &singulis exacta aequitatis &justitiae sua jura exercent; atque adeò Aestatem hîc torridam, alibi horridam brumam justi ponderis aequilibria TUA in Monarchia experiaris; Nunquam TIBI recentes Violae, Rosae, Lilia cessant suum spirare odorem, fructuum peregrini coeli cupediae TUAE nunquam desunt Mensae. Noë veluti in zootropheio quodam, omnes, quae coeli ambitu continentur, animantium species suae conclusit Arcae: Verùm enim verò, quae Noë strictim, TU REX SUMME, in TUA Monarchia sparsim tenes. Si denique Opum, Divitiarumque ubertatem penitiùs expendo, TIBI sunt aurei sine fundo montes, Argentei sine termino colles, uti rectè Poëta nonnemo: Tibi victus subdidit Afer Littora; Te metuit Ganges; tibi turbidus Indus Volvit opes; Uni Americe tibi viscera pandit Foeta auro, quò semoti confinia Mundi Non cessas ditare TUO.