Latin
PRAEFATIO
Athanasius Kircher, Arca Noe ix
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO LECTOREM. Um, Benevole Lector, à quinque Lustrorum transacto curriculo, nullo non tempore vehemens ad ea argumenta, quae in Sacrarum Literarum monumentis, Physicam potißimùm &Mathesin sapiunt, dilucidanda, animo meo insederit desiderium; inter coetera verò consideratione dignißima, nullum mihi praestantius, illustrius, celebrius quodque curiosiora ingenia majori stupore &admiratione agitet, quàm vas illud admirabile, opus verè Excelsi, Arcam, dico, à Noemo Divino quodam ductu magisterioque, perdito jam mundo in cunctorum viventium conservationem salutemque exstructam; &uti fervor ingens modum nescit, ita is quoque eò me impulit, ut sine ulteriori prolongatione invisam Operis fabricam olim Geometricis, Staticis, atque Architectonicis rationibus stabilitam in publico phrontisterii Mathematici Synedrio demonstrandam susceperim; Auditores, ut id veluti exoptatissimum argumentum quantocyus proelo subditum publici juris ad multorum usum profectumque fieret, à me obnixis precibus contendere, non destitère. Verum enim verò cum concepti operis thema grandius, foecundius, rerumque in eo tradendarum ubertate, &oputentiâ foecundius videretur, quam ut id exiguo paucorum foliorum libello comprehensum, instituti dignitatem, atque aestimationem non dicam congruè exponeret, quin potius rerum in eo explicandarum copiam, &varietatem inconcinna sua brevitate, vel quàm maximè obscuraret; undè illud opportuniori tempori reservatum, si DEUS vitam viresque largiretur ampliori, quoad liceret, eruditionum cumulo auctum nos edituros quod tunc temporis spoponderamus, id modò, qualecunque tandem judicio doctorum sit, in Reipublicae Literariae bonum emolumentumque, tum Sacrarum Literarum Interpretibus, tum aliarum quarumcunque artium &scientiarum eximiis Magistris, cultoribusque exhibemus. Est autem suscepti operis argumentum adeò grande, foecundum, atque ob abstrusissimos in eo Divinae providentiae recessus adeò admirandum, ut nullum existimem dari posse, tantae sublimitatis ingenium, nullam tam studiose affectatam Orationem, quae hujusmodi praestantiam, mysteriorumque sub eo latentium profunditatem, non dicam sufficientibus verborum ampullis, sed ne profundiori quidem internae mentis con