Latin
viii
Athanasius Kircher, Arca Noe viii
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem uti summa admiratione celebrare non semel audivi, ita quoque, nescio, quo felici omine isthoc Monumentum, veluti Gloriae TUAE prodromum, gloriosi Nominis TUI immortalitati consecrandum censui cedro perennius: Quod non imber edax, neque Aquilo impotens Possit diruere, aut innumerabilis Annorum series, &fuga temporum. Vale REX MAXIME Augustae Domus &Orbis delicium, vive in Spem magnam DEO, Regnis, Religioni Catholicae, TIBI. E Collegio Romano Societatis JESU,