Latin
Cap. I. De
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 1
Unproofread scanNot analysed yet
Vides igitur quomodo ego omnibus rebus per occultissimas naturae semitas commista vitam largiar. Theod. Ex tuo illo discursu sequitur, te tum in herbis tum in animalibus seminis naturam constituere, quod sacro textui repugnare videtur; creauit enim Deus omnia tum plantarum tum animalium genera ex ipsa terra, non ex aqua, in perfecto naturaestatu, quae semen ad speciem propagandam haberent in semetipsis, non ex aquae nutrimento acquisitum. Neque ego quidquam diuinae dispositioni contrarium hodiè dixerim; noui enim sacrae paginae textum (producat terra herbam virentem, producat animalia &iumenta) &c. &sic oportuit facere Diuinam prouidentiam. Hyd Produxit fateor ea ex terra, &in perfecto eorum naturae consentaneo statu in primis illis mundi incunabulis, tum plantas tum animalia, sed non ex terra arida, puluerea, dura, sicca, sed mea iam substantia macerata, &plasmandis corporibus opportuna; &quemadmodum in primo illo productionis actu ego necessariò ad vnicuique suum attribuendum temperamentum, ita ad seminis vnicuique siue plantae siue animali appropriatam naturam, &specificam, vt scholae loquuntur differentiam constituendam, radicali meo humido concurri, quinimò à Deo cond tore sapientissimo iam productus, atque in hunc vsque diem in immensum propagatus, meo nutrimento conseruo, &productionis peractae seriem incessanter continuo, siquidem sine me nihil viuere, nullus generationis ordo continuari potest.