Latin
Cap. I. De
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 32
Unproofread scanNot analysed yet
Vides igitur quomodo Diuina sapientia me in primordijs rerum vna cum sorore mea tellure, veluti asseclam, consiliarium, atque cooperatorem ad totius naturae ordinem constituendum, adhibere sibi complacuerit? Theod. Intellexi omnia, &placent, sed vnum adhuc dubium mirè me torquet, &est, quomodo ijs animantibus quae non faeno sed solis carnibus vescuntur, vt Leonibus, Leopardis, Accipitribus, &c. tuam spartam conferas? Hydr. Si quae supra indigitaui cepisses nullus quoque animum tuum scrupulus circa propositam mihi quaestionem pulsaret; que madmodum enim sol &homo generant hominem Aristotele teste ita &ego, spermatica herbae virtute cooperante vna cum Sole herbam produco. Equus &bos aut capra herbam comedunt, quod nutrimentum cum umido meo polleat, illud assumptum mox in sanquinem aut semen abit, ex semine bos aut capra nascitur; boues ac equos, capras oues in sui nutrimentum venatur Leo, Tygris, Lupus, aut Canis, quod cum radicali meo humido polleat, illud pariter in Leonis, &c.