Latin
IIBIBLI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 108
Unproofread scanNot analysed yet
&cum homini siue formam siue naturalem corporis constitutionem spectes dissimiles sint, lingua tamen &ingenio, loquela &inuentione, hominis operationes maximè affectare videntur, quae quidem naturales auium proprietates, non nisi ex forma earum quae aliud non est, nisi excellentissima dictae lucis portio cum nol liori subtiliorique elementorum parte, iuxta Diuinae sapientiae archetypum prodierunt, quae in appropriatis materijs indiuiduata, haud secus ac in quadrupedibus, eam quam mirabaris diuersitatem effecit. Et vt exemplo rem tibi totam propius demonstrem; Aquila auium regina purissimi aëris incola pro sua forma eam lucis siue calidi primigenij portionem accepit, quam talem volucrem talibus naturae dotibus instructam cumprimis decebat; quae puriori aëris &minùs subtili aquae semini cum modica terrestris portionis substantia sese insinuans, verbo Dei ineffabili, eam, quam tibi descripsi, volucrem exhibuit; idem de caeteris iudicium sit; quae vti ex varia lucis cum elementorum partibus combinatione coaluerunt, ita differentibus quoque naturae, ingenij, in dolis dotibus instructae fuerunt.