Latin
IIBIBLI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 109
Unproofread scanNot analysed yet
Volucres itaque dicta ratione Diuinae vocis efficacia statim perfectum essentiae suae statum nactae sunt; semen autem earum mox intonante Dei voce, Crescite &multiplicamini, &c. perfectum fuit, qua incitatae volucres sine mora ad generationis opus se accinxerunt, &in innumerabilem multitudinem iuxta speciei cuiusuis exigen tiam sese propagarunt. Semen verò ex appropriato ipsis alimento &similitudine quadam naturae earum quàm maximè congruo assumpto reparatum fuit, perenni propagatione duraturum. Nam vt supra à me Lux primige audisti, latet in alimentis singulis animantibus desti- nia in omnibus eadem. natis lucis quaedam portio, prorsus ad lucis auium constitutiuae rationem simbolizans; ac proinde istiusmodi ex insita quadam ijs sympathia, naturali instinctu, seu seminis fusi reparatiuum appetunt. Theod. Omnia mihi luculenter exposita percepi: sed modò explices, cur natura ouum à faemella volucre separatum, seclusumque esse voluerit. Quisnam sit architectus, ille, qui externo tantùm adhibito calore, tantam &tam admirandam volucris structuram ex ouo resuscitet? siquidem capere non possum, quomodo externus calor, internam spermaticae virtutis energiam excitet, non auium solummodo fotu, quin vel ipso attemperato hominis, &quod maximum est, ipCalor externus latentem in ouo virtutem seminalem per sympathiam excitat. Quum cur se paratum sit a femella volatilium. Pennas volu. crum ex humiditate naturali generari. so fornacum calore, vti in Aegypto moris est, ad in signem temperiem reducto. Cosmiel.