Latin
IIBIBLI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 111
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc si semen intra volucres foeminas multò maribus humidiores ingestum sine oui prouidentia inextitisset certum est, totum id per halitum haud secus ac reliquam humiditatem in pennarum apparatum degeneraturum fuisse. Ne itaque tanta naturae inconuenientia contingeret, prouida natura illud intra matricem simu ac infusum fuerit, mox pellicula circumdare voluit ne interno matricis calore conceptum semen, vnà cum caetera humiditate euanescente naturae effecturintento, exhalaret. Hoc enim pacto, intra pelliculam conclusum conseruatumque, veluti intra peculiarem matricem vires suas illaesas vnicè conseruat, donec paulatim turgescente seminali foetura, &identidem dilatata pellicula sub determinata extensione in testam indurescat, &sic veluti fructus quidam volucris debitam maturitatem nactus excludatur ac tandem fotu &incubitu volucris per naturalem calorem extrinsecè applicatum, desideratum pullum rupta testa exhibeat. Atque hoc pacto ex ouis volucres, &oua ex semine volucrum naseuntur. Theod. Abundè mihi satisfactum est, quare iam ad eius solutionem progredere, quod erat de colorum in auium plumis pennisque elucescente varietate. Cosmiel. Nôris ni fallor ex chymicis experientijs internum lumen, seu calidum innatum vnicuique inexistens, quod &sulphur naturae dicitur, decoctione sui ipsius colorum omnium fontem esse: nosti etiam ni fallor, quam innu merabiles colores mercurialis ille liquor vnà sali mixtus producat. Theod. Noui equidem, &saepe sum admiratione contemplatus sum istiusmodi naturae arcanum, quam caudam pauonis Chymici ob admirabilem colorum diuersitatem appellant. Cosmiel.