Latin
IIBIBLI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 110
Unproofread scanNot analysed yet
Audisti iam supra, calorem externum subsistere minimè posse sine lucis primigeniae siue calidi innati mistura; calor itaque externus, in cuius centro latet vis ista mirifica lucis primigeniae, cùm eiusdem rationis sit cum eo, qui latet in spermatica oui foetura, necessariò ei tametsi extrinsece applicatus, idem tamen κὰ την᾽ σημπαθειαν agit, quod calidum innatum, siue id volucri siue homini, siue elementari calori insitum, dummodò temperamentum effectui producendo aptum, adeptus fuerit. Vitalis enim ille internus calor vti opisex sui corporis, ita verus suae domûs faber est qua fabrefacta, disposita, seclusaque, tunc vltimum actum educit ex potentia sui ipsius suscitando spermaticam vim, &animando informandoque ope caloris externi sibi congeneris corpus illud perfectione vltima, quam calor natiuus in illam materiam introducit. Theod. Iam dic rogo cur natura ouum quod intra volucres producitur separatum, non verò reliquarum animantium more faemellę coniunctum esse voluerit. Cosmiel. Huius rei rationem hanc esse scias, quod id naturae volucrum repugnabat. Cùm enim humidissimae naturae sint, vtpotè ex aqueo-aëreo elemento productae, contingit, vt mox humiditas illa vnà cum excrementitijs foecibus in necessarium pennarum ornatum vestitumque, sine quo nec viuere, nec volucres esse possent, perpetua exhalatione degeneret. Cuius quidem apertum signum est, quòd nec per vrinam quidem superfluam humiditatem exone rent. Tota itaque partim per excrementitias foeces partim per cutis poros in pennas abit.