Latin
IIBIBDI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 122
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium animalia tum quaternis tùm multis pedibus instructa complectitur, vti sunt sorices, mures, lacertae, crocodilis &quidquid tandem ex putri partim, partim ex seminis proginem multiprij commixtione in infinitam plicatur. Multi pedia, omnia aranearum, pediculorum, cimicum, erucarum, crustatorumque vermium genera &species continent, quae quidem ex putredine mixtorum originem habent, vel ex vegetabilibus nascuntur, vel ex animalibus, vel ex putridis terrestris materiae quisquilijs, quae in aëre, aqua terra confluxerunt, oriuntur: hoc autem pacto animantur. Quoniam enim putredo nihil aliud est, quàm indigesti humoris confluxus, siue is fiat in vegetabilibus, siue in animalibus, siue in quacunque elementorum mistura, quae vti pinguedine &calore pollet, ita lux primigenia siue semen mundi in ea materia indiuiduata calore suo interno derepente ob proximas ad generationem dispositiones animal excludit, iuxta Ignis non pro eam materiam, è cuius putredine educitur.