Latin
IIBIBDI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 123
Unproofread scanNot analysed yet
Ita qui dugit insecta, nec illa prodem, vt non sit vllum vegetabile, nullum animal ducunt mixelementum nullum, quod non, excepto igne, aliquod ta vita expertia insectum producat. Est &hoc notandum, nullum in mundo mixtum insectum aliquod producere posse, nisi illud primò vitam habuerit, vnde sola metallica &mineralia corpora, vti nullis putredinibus obnoxia sunt, ita nulla quoque insecta animalia generant. Si qui verò vermes in poris lapidum subinde inueniantur, id non prouenit ex eo, quod ipsi immediatè ex saxo geniti fuerint, sed quod in poros saxi aliundè delatum sit semen, ex quo vermes profluxerunt, quae omnia cùm tu fusiùs in operibus tuis ostenderis, hìc longior esse nolo. Theod. Dic sodes hoc Quis finis tantorum insevnicum; quem ob finem natura tam differentes inse ctorum. ctorum species, &cur tam innumerabilem copiam excluserit? cùm tamen pleraque homini &animalibus tantoperè noxia sint, &pleraque exitiali quadam v rulentia imbuta sint. Cosmiel. Fines à natura altissi mi sunt. Cùm enim elementa putridis corpusculis Insecta venenosas &noreferta sint, fit vt insecta animalia aëris, aquae, &terxias qualitates attrahunt. rae putredinem venenosam in ijs latentem in se veluti in viuas quasdam bursas attrahant colligantque, ne putredinis contagione in vicinas elementi partes serpente totum paulatim cum extrema viuentium pernicie inficiatur. Hisce siquidem insectis, &aer, &Ins& aëre, aq am &teraqua &terra à suis noxijs qualitatibus, veluti ab infir- ram purgant. mitatibus quibusdam purgantur, &defaecantur, atque ad meliorem statum reducuntur, quod &de veges tabilibus animalibusque dictum velim; hoc pacto i secta quaedam insita vi &nescio quo magnetismo, quidquid vitiosum &inquinatum in aëre squalet, ad se attrahunt, insecta verò ex aquae prosapia exortaidem in aqua, quod aërea in aëre, &terrestria in terra operantur, vnoquoque sui sibi elementi purgationem attractu quodam magnetico vel sympatico in bonum naturae procurante; haec verò insecta vbi munere suo probè functa fuerint, sapienti naturae consilio, tandem in alimentum cedunt terrestrium, volatilium &natatilium vitae conseruandae necessarium.