Latin
IIBIBDI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 124
Unproofread scanNot analysed yet
Vides itaque nihil in natura rerum sine optimo fine esse constitutum, nihil adeò opinione hominum malum &perniciosum, quod non in saluberrimum mundi medicamentum destinatum sit. Theode Abundè mihi satisfactum est; adeò enim intellectum meum sapientiae tuae radijs illuminasti, vt ex his animum ad magna &ardua boni communis causâ obeunda extollam Cosmiel. Satis est, paulò maiora canamus. Audisti modò totius exterioris telluris constitutionem, percepisti ni fallor Elementorum mutuo quodam officio decertantium collusionem. Vidisti quomodo &qua ratione ex ijs omnia componantur, &in hunc vsque diem &à primordio rerum producta sint, quorum quidem omnium lux illa primigenia in hunc vsque diem per omnia mundi corpora diffusa, verum &vniuersale mundi semen, &Entelechia natura rerum, vnica ars Dei est, causa est.