Latin
PFIILEI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 137-2
Unproofread scanNot analysed yet
PFIILEI diocres verò implacabili odio ad necem quaerunt ma iores, quibus tametsi corporis mole &robore cedant astutia tamen &calliditate ipsis innata modos norunt, quibus illis prostratis victoria potiantur minor piscium grex solus tum in commune om alimentum, tum potissimum belluis pelagi tyran destinatus videtur. Quòd verò videas varias illas piscium collusiones, modo supino modo prono incul tu se fricantes, scias Theodidacte istiusmodi motibus estibusque nihil aliud indicari, quàm naturalem foeminae cum mare congressum ad sobolem propagandam, qui per attritiones affrictionesque ad se inuicem factas potissimum contingit à natura institutum.