Latin
PFIILEI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 138
Unproofread scanNot analysed yet
Mas enim fricando foeminam in partibus à natura destinatis eiusdem matrici vaporosum quemdam spiritum immittit, qui deinde in ouorum condensatur foeturam, quae mox vbi ad maturitatem per uenerit, in maris superficiem effusa, calore solis pe lagique natura, in pisces iuxta speciem à qua profluxit animatur. Ne verò putes omnem maris proge niem ex ouorum foetura secludi; sunt enim pleraeque immaniores Oceani belluae, vti Balenae, Vituli marini, Maniotae, &similia viuipara; idest, suscepto semine non oua sed catulos excludunt, cuiusmodi vti dixi sunt Caeti, Orcae, Physiteres, Delphini, Phocae similesque. Theod. Scite omnia; sed ò ini Cosmiel nescio quid monstri meo modò obtutui se sistit. Fierine potest vt in Oceano quoque homines reperian tur? Video enim quamuis remotè, nescio quaenam humanae figurae phasmata; quare te obsecro, vt eorum propius inspiciendorum mihi potestatem facias.