Latin
PFIILEI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 139
Unproofread scanNot analysed yet
Cosmiel. Fiat. Theod. Verè vtriusque sexus homines Sirenes quid hîc reperio. Cosmiel. Falleris Theodidacte; homisint. nes enim minimè esse aut dici possunt, vtpotè omnis rationis expertia, sed marina sunt monstra; superiorem solummodo hominis partem exprimentia, inferiore verò in piscium caudam terminante, atque ex eorum numero sunt, quas sirenes antiqui fabulosae doctrinae conditores poetae stolidè inter Deas numerabant. Cerne caput huius faemellae longa quadam Faemellae decaesarie at minimè pilosa, sed in cirros quosdam car scriptio. neos &pulposos distensa vestitum? Vides faciem quidem pulchram oculorum viuacitate decoram &blandam, sed, qui ad decoris complementum vnice desiderabatur, naso destitutam? cernisne brachia solitis hominum longiora, manusque non in digitos more humano discretas sed adinstar pedum anserinorum cartilagine interceptos, ad natandum à natura sic constitutos? aspice rotundas &tumidas mamillas, quàm candore niueo pectus venterque niteant, quanto splendore coruscent. Theod. Mihi nisi oculi me fallant, carnis humanae pulposa substantia videtur. Cosmiel. Falleris, sed ea quam pellem putas, illa nihil aliud est quàm candidissimis minutissimisque squammulis contextum naturae opus, quod vt in omnibus alijs piscibus eximio nitore fulget; vides tandem &sexus discrimen in caudam piscis eamque praelongam terminare? sed iam &masculum contem