Latin
Cap. I. Iter Su
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 147
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. Iter Su narinum. 147 bus aquarum aceruis tumulati viuere valeant, nemo est qui capere possit. Theod. Quid ergo obsecro rei est? Cosimiel. Luces quas vides sunt omnis gene- Quaenam animalia lucem ris conchilia ostreacea, crustacea, caeteraque funde innatam haadhaerescentia &lumine indiga animalia, quae vti ob beant. naturae suae imbecillitatem ad saxa &fundum maris natura religauit, ita quoque ne in necessarijs operationibus lucis defectu perirent, diuina sapientia lucem illis natiuam vnà cum calore concreauit, cuius veluti benigno fomento conseruarentur, &ad fundum maris, ceu lucernae quaedam, Opificis Mentis industria constitutae sunt, vt reliquis quoque piscibus tum contra omnia illisionis pericula, tum ad necessarij alimenti conquisitionem praelucerent. Neque Conchilia &ideo putes velim, ostreorum, exanguium, crustaceo alia huiusmedi animalium rumque genus oculis more aliorum animantium in- genera oculis carent. structa esse, haec enim in imperfectis huiusmodi, verius Ichtyophyris, paucis exceptis, non extant, sed luce illa concreata, tum ad alijs praelucendum, tum ad natiui caloris robur conseruandum gaudent Quam verò ex montium parietibus lucem emicare vernes marini seu Dactyli conspicis, isti sunt vermes vagina inclusi, quos dactylos in montium fissuris. vocant, in anguillarum formam saxorum in rimis stabulantes; &lucem pariter concreatam habent; immo dico tibi quid amplius, vix vllum piscium genus est, quod non huiusmodi luce sibi innata turgeat: adeoque ijs necessaria est, vt sine illa in caliginoso aequoris gurgite vitam sustinere non possint, quemadmodum supra quoque cum Balaenam inspiceremus, fusè ostendi. Theod. Sed quonam modo illa sese lux nabet? Cosmiel. Vidistin cicindelas? siue vermi los illos alatos, qui aestiui temporis noctibus instar scintillarum oculos itinerantium seriunt, &Lampyrdes vocantur. Theod. Vidi saepe saepius.