Latin
Cap. I. Iter Su
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 148
Unproofread scanNot analysed yet
CosimelQuemadmodum igitur illa innatam sibi lucem ad operationes ritè exequendas à natura adeprae sunt, ita &marina animalia. Vidistin vnquam quercus putridas, quantoperè noctu radient? &haud secus ac lucernae quaepiam in obscuris syluarum recessibus ceu viarum indices cuncta illuminent? Comperistin vnquam scintillantes nonnullorum animalium, eorum praesertim quae nocturnis venationibus vitam sustentant, oculos? Theod. Vidi &obseruaui id saepius in felium &noctuarum oculis. Cosmiel. Si itaque terrestribus rebus ad vsum necessarium huiusmodi lucem diuina sapientia inesse voluit, quanto magis marinis? Sed nunc ad fundi marini incolas oculos animumque conuertamus. Vide Theodidacte &diligenter examina inexplicabilem rerum varietatem naturae beneficio in huiusmodi tractibus constitutam. Theod. Tota haec, quam video, planities fundi non mihi pratum, sed viuum quoddam peripetasma incredi pili concharum margaritarumque varietate &splendore; veluti lapidibus pretiosis contextum videtur. O quanta conchyliorum specie differentium varietas: quam affabrè in ijs natura lusit, quot colorum differentias imbuit I. Quanta &quàm exoticâ figurarum discrepantium sculpturâ expressit! Video nonnulla vti