Latin
Cap. I. Iter Subm
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 150
Unproofread scanNot analysed yet
chae structura, quâ dum voluntario animalis motu nunc clauditur, nunc aperitur, fit vt animalcula ijs vicina simul ac hiantibus conchae labris sese insinuauerint, astutus intus latens piscator praedam praesentiens mox clausis labris in escam indito sibi instinctu eandem conseruet. Theod. Reperio hic inter alia Tritonias buccinas, purpureo liquore refertas. Muricis origo Cosmiel. Illae sunt murices, &purpurae, nullo non &vsus. aeuo celeberrimae, vnicum Regum atque Imperatorum ornamentum, harum enim naturali liquore panni illi tinguntur, quos tantoperè inquirit ambitque principum Maiestas, ortumque habet ex purissimo sulphure rubeo, tincto spiritu cynabrij, quòd in centrò virtutis spermaticae horum piscium delitescit, &naturali hepatis facultate concoctiua, vnà cum dicto sulphure, in hunc quem vides conuertitur liquoMurexae lin- rem. Theod. Ecce linguam purpurae siue muricis acuguam &mem tissimam, quam exerit; habentne haec animalia linbia nabeat. guam, aut reliqua membra distincta? Cosmiel. Membra distincta non habent, sed simile quid membris caeterorum animalium. Hinc quam tu linguam dicis, lingua propriè non est, sed spina quaedam ossea, acuta &dura, qua caeteras sibi vicinas conchas, veluti cuneo quodam aperit, apertas exsugit; pisciculos quoque vicinos ea transfixos intra se trahit. Theod. Ergo os habent &stomachum. Cosmiel.