Latin
Cap. I. Iter Subm
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 151
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi tibi simile quid eas habere, meatus videlicet, intra quos nutrimentum attractum deponant, veluti in stomachum quendam à natura ipsis constitutum: Depositum verò calore natiuo in propriam substantiam conuertunt; sunt enim quotquot hic contemplaris Conchilia catconchiliorum genera, nihil aliud, nisi carneae quaenea massa &dam massae, animatae, quae tametsi indiscreto mem- animata. brorum situ à natura disposita sint, acutissimo tamen Tactus sensu pollent, neque generant aliorum piscium more, sed vniuersali naturae, &peculiari maris semine, vti dixi, pro diuersitate dispositionis materiae generantur, &ex vtroque sensibili &insensibili alimento viuunt. Quae verò conchilia hisce scopulis natiua sede &immutabili adhaerere vides, illa Ichyophyta verius, quam animalia perfecta dicenda sunt, &Zoophytis adnumerantur, vitamque merent ex comis naturae semine, intra petrarum saxorumque imina digesto concoctoque, eiusdemque suctu viuunt. Huius quoque generis sunt spongiae marinae, similiaque imperfectae naturae, mediaeque inter plantas &animalia Ichtyophyta. xploratur maris fundus, &communicati oma rium cum Oceano. OSMIEL. Agedum Theodidacte.