Latin
Cap. I. Iter Subm
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 152
Unproofread scanNot analysed yet
Visis iam vegetantis sentientisque naturae proprietatibus, nihil porro restat, nisi vt te prius in ipsa subterranei mundi vestibula, qui Oceani mariumque fundus est, introducam. Vt ex his demùm, veluti per ingentis immensique palatij portas &ostia ad interiora Geocosmi adyta penetrare possis. Theod. Totum tuae me submitto dispositioni; noui enim nihil mihi sinistri accidere posse, si tu naturae dominator, semper mihi praesto fueris, potentique dexterae tuae auxilio me seruum tuae fidei commissum fulciueris. Cosmiel. Macte animo, inexhaustos tandem Oceani tundos penetremus. Theod Ergo necdum fundum attigimus? quid ergo pratum illud, in quo tanto nos tempore detinuimus, fuit, nisi fundus maris? Cosmiel. Falleris, pratum enim quod spectasti, intimus maris fundus non fuit, sed suprema ingentis scopuli planities; quare pergamus. Theod. O mi Cosmiel quo me Euro ProIor velociori motu ducis? iam enim verò et pheta clamare possum, Montium fundamenta cooperuerunt me, vectes terrae concluserunt me, obsecro te vbinam locorum iam sumus, vel cuinam externae superficiei loco tractus hic, in quo me constitutum video, respondet? Cosmiel.