Latin
LIBIIDO
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 175
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Iter Sub tudine ea dissoluam. Theod. O quantos hic fumoFumos ex ignibus subrum globos experior, quàm in formam cribri pertuterraneis euaporare. sum fornicem; &quidnam pelagus hoc subterraneum in tantos aestus exagitat? &quis tandem naturae finis existit in tanta molientis naturae negotiatione? Cosmiel. Scias Theodidacte, semen naturae aquis mixtum ex Oceano in hanc abyssum per appropriatos, quos vidisti canales eductum, hîc per pyropnylacia seu Vulcanias officinas, quae ex omni parte hoc hydrophylacium constipant, concoqui digerique, &digestum per sublimationem in intima terrae latibula, cribrosumque fornicem ad generationes rerum pro terrenae glebae dispositione perficiendas euaporari. Atque hi sunt fumi illi quos miraris, his Vulcaniae officinae subiectae, quarum situm &positionem postea tibi ostendam, quae vti perpetuo igne aestuant, ita aquas intra naturae haec hydrophylacia compulsas suo calore coquere ac digerere in naturae bonum non cessant. Suntque huiusmodi ignis &Terraignidestitura perires aquae penuaria intra terrae viscera complura adeò telluri necessaria, vt sine ijs illa ne vnicum quidem effectum producere, imò ne quidem subsistere possit. Theod. Satis mi Cosmiel, infima huiusmodi aquarum receptacula explorata sunt; quare nihil aliud modò restat, nisi vt mihi quoque aereas officinas, siue aërophylacia demonstres, vt quid in ijs natura operetur mihi innotescat. Cosmiel. Votis tuis omnibus modis obsecundabo. Notandum itaque duplicis generis in huius Geocosmi Oeconomia penuaria reperiri. II. 11ai periri. Nonnulla solo aëre plena, quaedam media parte aëre, &media parte aquis conferta esse; in vtraque te introducam, vt immensum naturae apparatum luculentiùs intuearis. Ab aëris itaque off nis ordior.