Latin
LIBIIDO
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 176
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce ostium meatus quod nobis subeun dum est. Theod. O quam mirum naturae opus? quic sibi exoticus ille &ingentis vastitatis meatus portendit? Cosmiel. Viden quot &quibus latera vndique &vndique pertusa sint foraminibus? Audis quo lOdo suis illis stillicidijs, &perenni riuulorum murmure perstrepant? Alij aestuantissimos perpetuò halitus cum fremitu exspirent? Theod. Video, audio, &admiror. Neque in hoc subterraneo regno huic similem me vidisse memini. Vnde non capio quare tu eum meatum dicas, qui subterraneae regioni non incongruè comparari possit. Hic enim implexi scopulorum ordines, hic intercusantes aquarum riui piscibus referti, hic planities vberrimo vestitae gramine, hic parietes scopulosa rupium scabritie, varias effundunt mineralium merces. Sed quidnam sibi vult insolitum modò frigus, quo paene obrigesco? nunc caloris aestus, quo tantùm non suffocor? rogo te vt abscondita singulorum mysteria mihi exponere ne graueris. Cosmiel. Hic est meatus ille Aeolius vnus ex praecipuis Geocosmi canalibus, in quo spiritus, quos tum hydrophylacia tum pyrophylacia illi supposita &circumsita per caecas terrae latebras diffundunt, naturae semine foeti vlterius elaborantur, coquuntur, digerunturque, digesti verò per syphun