Latin
Cap. I
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 182
Unproofread scanNot analysed yet
Sed diuersi sunt aqui ductus, immenso locorum in teruallo dissiti, per quos Oceanus sese alterna aestus vicissitudine exonerat, ne alicubi aestu cessante aquarum quoque affluxus in constituto hydrophylacio deficiat. Nonnulli enim in mari Indico, quidam in Multos in va- sinu Gangetico, alij in Orientali, in Tartarico alij rijs locis repeOceano, meatuum hydrogogorum principia funriri aqui-ductus. dant, optima sanè naturae inuentione, vt quiescente aestu vnius, natura suam solaretur penuriam affluxu aliorum alternis officijs in Geocosmi conseruationem conspirantium. Mirabaris paulò antè formidabiles ruentium aquarum Catadupas, quas iam ex diuersis ijsque immensis rupium subterrestrium hiatibus, arcuarim eructari vides; haec sunt orificia meatuum hydragogorum, per quos Oceanus in diuersis locis, per huiusmodi Epistomia in isthoc hydrophylacium se exonerat. Vides quomodo alterna eructatione, veluti per systolem &diastolem quandam perennibus naturae laboribus instent? Theod. OC nipoIter S