Latin
Cap. I
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 183
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I nipotentis virtutis dexteram? quis est qui opus manuum tuarum explicet? quis est ita lingua calamoque disertus, qui ea etiam quàm studiosissimè affectata oratione sufficienter exponat? Sed ad institutum nostrum. Vbi iam sunt orificia fluminum, per quae tanta aquarum moles in amnes effusa egeritur? Cosmiel. Hoc vt intelligas fundus nobis lustrandus est. Theod. Fiat. Cosmiel. Vides hosce hiatus, paruos, magnos, maximos, quibus tum fundum tur latera pertusa spectas? Theod. Cerno mirandam rerum faciem, &vorticibus horrendisque turbinibus omnia inuoluta reperio. Cosmiel. Maiores sunt, per quos in amnes &lacus hoc penuarium sese exonerat; parui, qui per Syphones abditos in riuos innumeros aquas dispertiuntur, qui tamen ad vnum omnes in iliquem ex maioribus amnibus v. g. in Indum, Gangem, Hydaspen, Oraxin, aliosque longis ambagibus pro terrestrium montium dispositione corriuantur atque hoc pacto, dicta flumina, ingenti aquarum grauata, tandem post immensas terrarum pondere a oras, quas foecundo profluuio irrorarunt, fonti ex quo profluxerunt redduntur: atque adeò idem hic contingat, quod in fontibus humana industria constitutis, in quibus fons nunquam exuberat nec decrescit, cùm tantùm semper ex canalibus affundat aquae, quantum effluit. Est autem &aliud occ tum naturae machinamentum, quo aquae intra canales hydragogos ex Oceano deriuatos mirum in modum sollicitantur, atque ita sese habet. Cùm huiusmodi gus II modi hydrophylacijs nullum cum externo aëre con mercium intercedat, certum est deficientibus canalibus hydragogis, &defluentibus reconditorij ac vacuum tantoperè naturae contrarium necessariò inEx metuvacui teruenire debere. Ne itaque tantum naturae vitium perennis aqua admittatur, aquae in amnes defluentes aërem in rum ex Ocea no fluxus &contentum vna secum trahunt, aër tractus aliud correffluxus.