Latin
Cap. IV. Iter Si
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 200
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia ex rubro quodem sulphure, sed impuro &minimè fixabili constat, nec se ratione loci a dictis impuritatibus per circulationem liberare potest, hinc metallum imperfectum, videlicet Cuprum, euadit; quod quidem nihil aliud est, quàm corpus metallicum durum ac solidum, fusibile &malleabile, quod ab humido viscoso aquae &aëris lutulenta &impura materia contaminato, nec non sulphure rubeo impuro &adusto, infixabili delibuto, producitur. Iterum si intra humidum illud vnctuosum viscosumque, vnicum metallorum semen, inciderit in venas terrae innumeris heterogeneis excrementis refertas, cùm sulphure crudo &indigesto turgeat, neque sese à tantis excrementis &scoria expedire possit, coctione tandem in metallicum corpus imperfectum congelatur, quod ferrum dicitur: quod verò difficilis sit fusionis &durissimae substantiae, istius causa est, tum salis &sulphuris crudi abundantia, tum paucitas Mercurij hylaei; hinc maximè illud corruptioni obnoxium esse rubigo sat superque ostendit. Si quis tamen id ab impuritatibus suis eximere nosset, is haud dubiè inueniret sub eo, quod chymici tam anxiè hucusque quaesierunt. Vides hic varias saxeas fibras. Theod Video: &non recordor in toto hoc itinere nostro strias hisce frequentiores me inuenisse. Cosmiel. Rectè obseruasti, vti enit humano generi ferro nihil est vtiliùs &magis necessarium, ita nulli loco eius copiam natura deesse voluit, adeoque rota saxea Geocosmi à polo ad polum compaginata structura Magnetica, vti tu in arte tua Magnetica rectè docuisti, ferreis abundat mineris. Sed vlteriùs progrediamur.