Latin
Cap. IV. Iter Si
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 201
Unproofread scanNot analysed yet
Vides ne in hoc antro innumeras fibras, venasque in immensum productas? Theod. Video. Et quamnam Stannum quid sit. illae metalli speciem referunt? Cosmiel Ex hisce stannum eruitur, quod corpus metallicum est durum &firmum, facilis tamen fusionis, ductilis naturae, &malleo obedientissimum. Ex abundantia siue excessu humidi vnctuosi &viscosi, puri tamen copia natum, quia verò cruditate &incocto sulphure exiguae quantitatis constat, &volatilibus spiritiStannum ignis ardore euabus turget, hinc perfectam fixionem non sustinet, nescit. sed ignis vehementia facilè in auram euaporatum euanescit; vnde si sulphuris cocti perfectio responderet perfectioni humidi, illud haud dubiè cum tempore in argentum euaderet. Porrò videsne in altero hoc antro cinereos linearum ductus. Theod. Video, &quodnam illi metalli genus continent? Plumbum Cosmiel. Illa minera plumbi est, &differt in hoc so eiusque diffelo à stanni natura, quod vti hoc puro humido, vn rentia à stanno. ctuoso viscosoque, ita illud impuro &faeculento, su phureque excrementitio ortum sit. Vidistiniam Theodidacte Metallorum generationes, iam nihil restat, inisi vt &caeterorum mineralium specierum lapidumque pretiosorum productiones tibi oster lam. Vidisti paulò antè nonnulla hydrargyri, seu argenti viui stillicidia. Theod. Vidi, &equis miratus sum, cùm tu hydrargyrum, seu Mercurium, vnum ex tribus naturae principijs esse dixeris, curtam exiguam eius copiam intra terrae viscera obser uarim. Cosmiel.