Latin
Cap. I. Iter Su
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 34
Unproofread scanNot analysed yet
Cusmiela Non hiatum tantùm tibi desideratum ostendam, sed &te per eum ad interiora ventricosę domus penetralia ducam, vt nihil sit quod te lateat. Agedum perge, à bellua nihil tibi timeas; ego enim sum, qui eiamperiosâ licentiâ fraena inijcio, &ad libitum meum quò volo dirigo. Theod. Vix dixerat, cùm ecce agitatâ nauiculâ monstrosum intramus hiatum, &deinde per faucium gurgustia, veluti per angiportos quos dam in latè patentem quandam interioris ventris cryptam aquis offusam penetramus. Vbi tam excessiuam caloris vim sensi, vt intra fornacem me constitutum putarem. O Cosmiel quo me ducis, quid vehemens ille aestus quem sentio, portendit? quid magni illi vitalium membrorum loculi. Cosmiel. Hic aestus est natiuus belluae calor, ad concoctionem nutrimenti, quo valido indiger, à natura datus. Sed iam aduerte ad singula quae tibi monstro. Vides ingentia duo illa foramina, palato ad instar caminorum longo ductu foras prominentium? Theod. VideoCosmiel. Haec sunt illa duo spiracula, quibus aquarum ingentem copiam, nunc attrahit, modò euomit. Videsne dentium ordines? Theod. Video, sed non m scomihi hi dentes animalis, sed connexa iniordii pulorum acumina, videntur; palatum instar fornicis cryptae audi inum. 135 cryptae cuiusdam mirè exasperatum videri posset, tantae capacitatis &litudinis, vt currum saeno onustum intra se facilè concludat. O mira Dei magnalia. Cosmiel. Sed vltra progrediamur. Videsne commeatum quem in alimento sibi venando comparauit bellua? Theod. Video, &quidem inter innumera piscium genera, cadauer forsan naufragi &natando euadere conantis hominis belluae in escam cessit. Cosmiel. Sic est. Theod. Quid ibi protuberat? Cosmiel. Ille est cordis protuberantis aestus. Theod.