Latin
Cap. I. Iter Su
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 35
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce Cor Balaenae nouum spectaculum, ingentem lebetem video per quale, petuò fumantem, ei, quo in cereuisia coquenda vti solent, nion absimilem, &tu nè illud cor putas? Cosmiel. Omnino cor illud est belluae perpetua spirituum exhalatione fumans. Theod. Sed quidnam hoc Pulmones fiquod instar veli nautici inflatum video? Cosmiel. H cut velum nauticum. iunt pulmones belluae, quibus aërem sibi necessariu attrahit; quin vel ipsa aqua ingenti caloris aestu attenuata, hoc loco in aërem conuertitur. Theod. Quid Hepar. illud mi Cosmiel quod cupulae adinstar, siue tholi (cuiusmodi sacellis imponi solet) rotundum &humidum aspicio? Cosmiel. Illud hepar est. Theod. Quid intorti illi aqui ductus, quos sinuosis volumiIntestina. num spiris protensos video. Cosmiel. Illa sunt animalis intestina, quibus nutrimenti faeces exonerat. Theod. O quis vnquam credidisset talia in rerum natura monstra reperiri? quis infinitam Conditoris sapientiam sat dignis laudibus celebret? quae tanta &tam admiranda opera ad potentiae suae Maiestatem attestandam produxit? Dic rogo quem in finem a Deo animalia huiusmodi sunt condita?