Latin
LLIIBI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 40
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum pennato alarum apparatu, habi tusque inuisi decore tantum splendebat, vt eum, cui ex rebus naturalibus comparare debeam, nesciam Ego verò ad tam insolentia rerum spectacula, vix mei compos, ardenti mentis aestu, in solitos eiusdem amplexus irruere mirum in modum gestiebam, tantae tamen Maiestatis reuerentia deterritus abstinui, hoc verborum tenore eum affatus. O mi Cosmiel ò Cosmiel cordis mei solatium, antiquae familiaritatis consors, caelestiumque mysteriorum fidelis interpres, quid sibi vult tam insolitus habitus, quid mira illa symbolorum schemata quibus grauaris, portendunt? dic rogo, compar, veteris tutelae memor, quaenam tua sit aduentûs causa? Cosmiel. Preces tuae, mi Theodidacte summumque quo aestuas earum rerum, quae ad vltimi finis tui consecutionem pergunt, cognoscendarum desiderium, conditorem tuum mouerunt, vt tibi tuoque seruitio ad maximam eius glotiam riam restituerer; venio itaque ad te, vt post demonstrata diuinae sapientiae argumenta in superiore mun do elucescentia, iam &mundum subterraneum, superterraneumque, quem publicae luci iam dudum parare incepisti, vna cum mysterijs, &arcanis sacramentis tibi detegerem; occultas diuinae sapientiae semitas, non solum, quae in externa globi superficie, sed quae in intimis viscerum recessibus à paucis hucusque mortalium penetrata tibi demonstrarem, rerum singularum rationes docerem, vt sic, ad impigrè pro honore Dei &boni communis emolumento laborandum, aptior fieres &instructior. Theod.