Latin
LLIIBI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 41
Unproofread scanNot analysed yet
O mi Cosmiel, fieri ne potest, vt tu praecelsus caelestium exercituum princeps, tantum gratia tua me pauperem &humillimum seruum tuum digneris, &quis ego sum fauilla &cinis, qui tanta praerogatiua exorner, vt oraculorum hucusque desideratorum particeps te doctore fierem, &per ineffabilia Diuinae sapientiae Gazophylacia ductus, ea cognoscerem, quae oculus non vidit, nec auris audiuit. Nouisti, me postquam per excelsa superioris mundi domicilia seruum tuum traduxisti, insolitarum rerum consideratione stupefactum, praeter inuisibilium rerum intuitum nihil amplius desiderasse, nihil ambisse, Cosmiel. Laudabilia quidem tua sunt desideria, &Deo optimo peraccepta, sed necdum tempus quo votorum tuorum compos fias, aduenit. Oportet te primum incomprehensibilia Dei magnalia, quae in solius hominis gratiam in hac terreni globi fabrica opeperari dignatus est, mundo exponere, atque om nium mortalium corda, dum tantorum beneficiorum cumulos aspiciunt, diuino amoris aestu accendere, donec tandem iuxta votorum tuorum summam, ea in archetypo mundo, aeternum contempleris, Theod.